monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 50, 17
Redde mihi exsultationem salutaris tui. Redde quam habebam, quam peccando amiseram: Redde mihi exsultationem salutaris tui: utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari potuit? Quia et antequam de Maria nasceretur, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : et ita a sanctis Patribus dispensatio susceptae carnis futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora variata sunt, non fides. Redde mihi exsultationem salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Nonnulli intellexerunt hic Trinitatem in Deo ipsum Deum, excepta dispensatione carnis: quoniam scriptum est, Deus spiritus est . Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo hic nonnulli Trinitatem dictam ; in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Sive ergo hoc ita sit, sive spiritum rectum ipsius hominis accipi voluit, dicens, Spiritum rectum innova in visceribus meis, quem curvavi et distorsi peccando, ut iam Spiritus sanctus ipse sit spiritus principalis, quem et auferri a se noluit, et eo se voluit confirmari; non est haeretica quaelibet sententia.